- EXVERRAE
- EXVERRAEFebrui quoddam apud Romanos genus, seu purgatio funestae domus, e qua mortuus ad sepulturam ferebatur, per Everriatorem, certo scoparum genere, peragi solita; ab extra verrendo: Festus, qui et haec habet, Everriatorem vocatum, quem acceptâ iure hereditate iusta facere defuncto oportuerir; quae si non fecislet, aut quid ea in re rurbasset, capite luisse. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Atque hae fiebant semel tantum, cum homo moriebatur; At Denicales, quas cum iis nonnulli male confundunt, quotannis repetebantur. Voss. de Idolol. l. 1. c. 13.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.